Tabula Smaragdina Hermetis

 

 

 

 

 


I. Verum, sine mendacio, certum et verissimum.

 

 


II. Quod est inferius, est sicut quod est superius, et quod est superius, est sicut quod est inferius,
ad perpetranda miracula rei unius.

 

 


III. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una
re, adaptatione.

 

 


IV. Pater eius est Sol, mater eius est Luna; portavit illud ventus in ventre suo nutrix eius terra est.

 

 


V. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic.

 

 


VI. Vis eius integra est, si versa fuerit in terram.

 

 


VII. Separabis terram ab igno, subtile a spisso, suaviter cum magno ingenio.

 

 


VIII. Ascendit in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum.
Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat a te omnis obscuritas.

 

 


IX. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis; quia vincet omnem rem subtilem, omnemque
solidam penetrabit.

 

 


X. Sic mundus creatus est.

 

 


XI. Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic.

 

 


XII. Itaque vocates sum HERMES TRISMEGISTUS, habens tres partes Philosphiae totius mundi.

 

 


XIII. Completum est quod dixi de operatione Solis.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Copyright © 2003 All rights reserved.